notícias musicais

top 13 artistas

  1. Católicas
  2. Racionais Mc's
  3. Tribo da Periferia
  4. Flamengo
  5. Luiz Gonzaga
  6. Xuxa
  7. Padre Zezinho
  8. Roberto Carlos
  9. LetoDie
  10. Costa Gold
  11. Robson Biollo
  12. Caetano Veloso
  13. Alisson e Neide

top 13 musicas

  1. Gritos da Torcida
  2. Márcia
  3. Fico Assim Sem Você
  4. Aloha, e Komo Mai
  5. Jesus Chorou
  6. Da Ponte Pra Cá
  7. Negro Drama
  8. Tô Brisando Em Você
  9. Monstros
  10. Ampulheta
  11. Te Amo Disgraça
  12. Mande Um Sinal
  13. Nossa Conversa
Confira a Letra Exultet, Praeconium Paschale (latim)

Católicas

Exultet, Praeconium Paschale (latim)

Exsúltet iam angélica turba cælórum
exsúltent divína mystéria
et pro tanti Regis victória tuba ínsonet salutáris

Gáudeat et tellus, tantis irradiáta fulgóribus
et ætérni Regis splendóre illustráta
tótius orbis se séntiat amisísse calíginem

Lætétur et mater Ecclésia
tanti lúminis adornáta fulgóribus
et magnis populórum vócibus hæc aula resúltet

Quaprópter astántes vos, fratres caríssimi
ad tam miram huius sancti lúminis claritátem
una mecum, quæso
Dei omnipoténtis misericórdiam invocáte
Ut, qui me non meis méritis
intra Levitárum númerum dignátus est aggregáre
lúminis sui claritátem infúndens
cérei huius laudem implére perfíciat

V/ Dóminus vobíscum
R/ Et cum spíritu tuo
V/ Sursum corda
R/ Habémus ad Dóminum
V/ Grátias agámus Dómino Deo nostro
R/ Dignum et iustum est

Vere dignum et iustum est
invisíbilem Deum Patrem omnipoténtem
Filiúmque eius unigénitum
Dóminum nostrum Iesum Christum
toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre

Qui pro nobis ætérno Patri Adæ débitum solvit
et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit

Hæc sunt enim festa paschália
in quibus verus ille Agnus occíditur
cuius sánguine postes fidélium consecrántur

Hæc nox est
in qua primum patres nostros, fílios Israel
edúctos de Ægypto
Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti

Hæc ígitur nox est
quæ peccatórum ténebras colúmnæ illuminatióne purgávit

Hæc nox est
quæ hódie per univérsum mundum in Christo credéntes
a vítiis sæculi et calígine peccatórum segregátos
reddit grátiæ, sóciat sanctitáti

Hæc nox est
in qua, destrúctis vínculis mortis
Christus ab ínferis victor ascéndit

Nihil enim nobis nasci prófuit
nisi rédimi profuísset
O mira circa nos tuæ pietátis dignátio!
O inæstimábilis diléctio caritátis
ut servum redímeres, Fílium tradidísti!

O certe necessárium Adæ peccátum
quod Christi morte delétum est!
O felix culpa
quæ talem ac tantum méruit habére Redemptórem!

O vere beáta nox
quæ sola méruit scire tempus et horam
in qua Christus ab ínferis resurréxit!

Hæc nox est, de qua scriptum est
Et nox sicut dies illuminábitur
et nox illuminátio mea in delíciis meis

Huius ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat
et reddit innocéntiam lapsis
et mæstis lætítiam
Fugat ódia, concórdiam parat
et curvat impéria

O vere beáta nox
in qua terrénis cæléstia, humánis divína iungúntur!¹

In huius ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater
laudis huius sacrifícium vespertínum
quod tibi in hac cérei oblatióne solémni
per ministrórum manus
de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia

Sed iam colúmnæ huius præcónia nóvimus
quam in honórem Dei rútilans ignis accéndit
Qui, lícet sit divísus in partes
mutuáti tamen lúminis detrimenta non novit

Alitur enim liquántibus ceris
quas in substántiam pretiósæ huius lámpadis
apis mater edúxit.²

Orámus ergo te, Dómine
ut céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus
ad noctis huius calíginem destruéndam
indefíciens persevéret
Et in odórem suavitátis accéptus
supérnis lumináribus misceátur

Flammas eius lúcifer matutínus invéniat
ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum
Christus Fílius tuus
qui, regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit
et vivit et regnat in sæcula sæculórum

R/ Amen

Tracker