Te Deum laudamus: Te Dominum confitemur
Te æternum Patrem omnis terra veneratur
Tibi omnes Angeli; tibi cæli et universæ Potestates
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt cæli et terra maiestatis gloriæ tuæ
Te gloriosus Apostolorum chorus
Te Prophetarum laudabilis numerus
Te Martyrum candidatus laudat exercitus
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia
Patrem immensæ maiestatis
Venerandum tuum verum et unicum Filium
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum
Tu Rex gloriæ, Christe
Tu Patris sempiternus es Filius
Tu ad liberandum suscepturus hominem
Non horruisti Virginis uterum
Tu, devicto mortis aculeo
Aperuisti credentibus regna cælorum
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris
Iudex crederis esse venturus
Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni
Quos pretioso sanguine redemisti
Æterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuæ
Et rege eos, et extolle illos usque in æternum
Per singulos dies benedicimus te
Et laudamus Nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire
Miserere nostri Domine
Miserere nostri
Fiat misericordia tua, Domine, super nos
Quemadmodum speravimus in te
In te, Domine, speravi: Non confundar in æternum